
1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
2 Fili hominis, pone faciem tuam adversum montem Seir, et prophetabis de eo, et dices illi:
3 [Hæc dicit Dominus Deus:
 Ecce ego ad te, mons Seir:
 et extendam manum meam super te,
 et dabo te desolatum atque desertum.
4 Urbes tuas demoliar,
 et tu desertus eris:
 et scies quia ego Dominus.
5 Eo quod fueris inimicus sempiternus,
 et concluseris filios Israël in manus gladii
 in tempore afflictionis eorum,
 in tempore iniquitatis extremæ:
6 propterea vivo ego, dicit Dominus Deus,
 quoniam sanguini tradam te,
 et sanguis te persequetur:
 et cum sanguinem oderis,
 sanguis persequetur te.
7 Et dabo montem Seir desolatum atque desertum,
 et auferam de eo euntem et redeuntem.
8 Et implebo montes ejus occisorum suorum:
 in collibus tuis, et in vallibus tuis atque in torrentibus,
 interfecti gladio cadent.
9 In solitudines sempiternas tradam te,
 et civitates tuæ non habitabuntur:
 et scietis quia ego Dominus Deus.
10 Eo quod dixeris: Duæ gentes et duæ terræ meæ erunt,
 et hæreditate possidebo eas,
 cum Dominus esset ibi:
11 propterea vivo ego, dicit Dominus Deus,
 quia faciam juxta iram tuam, et secundum zelum tuum,
 quem fecisti odio habens eos:
 et notus efficiar per eos, cum te judicavero.
12 Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua
 quæ locutus es de montibus Israël, dicens:
 Deserti; nobis ad devorandum dati sunt.
13 Et insurrexistis super me ore vestro,
 et derogastis adversum me verba vestra:
 ego audivi.
14 Hæc dicit Dominus Deus:
 Lætante universa terra,
 in solitudinem te redigam:
15 sicuti gavisus es super hæreditatem domus Israël
 eo quod fuerit dissipata,
 sic faciam tibi:
 dissipatus eris, mons Seir, et Idumæa omnis:
 et scient quia ego Dominus.]